classici hodiernique

Rem valde tenentes quasi cotidie omnes Latinitatis colentes querimur de studiis hodiernis e quibus paene expulsi sumus. Pauci de Latinitate curant, curantesque plerumque omittuntur, ni deridentur. Ceteri nimis cum complicitate conspiciunt quomodo studia nostra paulatim deponentur in tenebras, unde resurgi non licebit iterum... Ubi erimus? Quos convocabimus? Gloria litterarum peracta oblitaque, forsitan alium in locum sit mutandum. Has res manibus habeo ac nescio quid faciendum futuro. Maxume placent etiam litterae hodiernae, quas cum Latinitatem teneam alio modo examinare possum. Shakespeare exempli gratia his in diebus perlego omnia adipiscens. Res visendas adnotavi quas hic vobiscum conscribo de opere Macbeth.
Auctori nostro magnopere placent descriptiones naturales quibus facta gestaeque hominum praevideri possunt – instrumentum quo etiam classici auctores uti solebant. In Acto altero huius operis, regis Duncan mors praenuntiatur per monstra, sicut tronita vel luna horrescens. Lennox, persona operis, dicit:

The night has been unruly: where we lay,
Our chimneys were blown down: and, as they say,
Lamentings heard i' the air...

Cf. Vergilius, Georgicae, I, v. 476:

Vox quoque per lucos vulgo exaudita silentis...

New hatch'd to the woeful time: the obscure bird
Clamour'd the live-long night;

Cf. Vergilius, Georgicae, I, 470:

Importunaeque volucres
signa dabant.

some say the earth
Was feverous, and did shake.

Cf. Vergilius, Georgicae I, 475:

insolitis tremuerunt motibus Alpes.

Nihil novum asseverare auctorem nostrum Anglicum in classicis se omnino versatum. Sed notandam existimo viam qua traditio classica fluit per colloquium suum. Shakespeare scripsit ita clariter ut Vergilium nescientes etiam frui opere possent. Iam auctor catalanus praeclarus, Iosephus Pla, querebatur de Montaigne, qui etiam valde versatus Latinis in auctoribus, opera sua implebat cum sententiis Graecis Latinisque, lectorem turbans lecturamque. Credo enim melius esse clam inferre sententias Latinas ut omnes legere possint opus, non modo Latinitatis colentes.

Pauca de geographia

Cum examina iam appropinquentur curso modo incepto mos latine scribendi ad hanc paginam redditur. Pauca enim vobis exponam de disciplinis mihi peragendis hoc anno, speroque hoc ipsum me adiuvaturum magis magisque quo res luculente calleam.

Initium mihi operis res geographicae Graeciae erunt. E septentrionale loco usque ad meridionalem, Graecia dividi potest in partes Macedoniae, Graeciae continentalis, insulasque.
Murex in Laconia
Macedoniae incolantes apparent saeculo in octavo secundum fontes. Reges illorum philohelenes fuerunt plerumque. Limitem suum tendebant e Graecia septentrionale usque ad Pangeum Bulgariamque meridionalem. Et flumina et frumenti agricultura et equorum pecus insunt; Graecia vero languebat has res carens. Illius pars meridionalis notissima est, ubi et mons Olimpus et Pidna locari possunt –illic enim facta est pugna adversus Philippum V. Aegae est prisca capitalis huius regionis antea quam moveretur ad Pellam. Orientale in parte extat Thessalonica, nominata longe filiae Philippi II e nomine. Sunt iudaei sephardites Viaque Egnatia. Comercium notissimum habebat quod et Ottomani probaverunt. Una cum Thracia habebat et aurum et argentum; alii minerales inveniri possunt in Attica (pentelicus), in Paro (paros), in Euboea (viride marmor), in Delo (granitum). Laconiae maribus extat purpura in muricibus. Spongia plerumque insunt Hellesponto, sicut sal multorum generum.
Peninsula autem Calcidica nota nobis est civitates ob suas, quae Calcis atque Eretria sunt. Nomina eorum praebita ob conditores suos, qui hanc regionem intraverunt aurum argentumque quaerentes. Olynthus etiam maximi momenti fuit ob pacis tractatum cum Athena adversus Philippum; illic locata est Koinon Calcidicum. Olynthus persuasa fuit a Demosthenes oratore ut cum Athena sociaretur. In peninsula Calcidica extat mons Atos, nobis traditus per mythos bellaque adversum Persas.
Thracia enim, frigida regio, secum habet Boream deum. Thucydides uxorem duxit Thraciam adeptusque est terras in regione argentaria. Prope inest insula Thassos ubi Arquilocus poeta pugnavit stipendio aductus.Etiam in Thracia constat Abdera, ubi Democritus Protagorasque habitaverunt. Angustum Hellesponticum inter Europam Asiamque, locum Troiae, multa bella induxit. Mare enim Thracium appellatur Propontidum, quia est ante Pontum Euxinum.
In Graecia continentale primum inest Thessalia. Plana fluminibusque plena, idonea terra videbatur antiquis ad pecora equosque habendos, separataque ob montes circumdantes. Inest flumen Peneum, pater Daphnae, multis cum afluentibus minoribusque fluminibus. Larissa forsitan notissima sit urbs illius; ea transita geographia mutatur. Sunt enim Cynoscpehalae, Ossa Pelionque montes; Olimpus in septentrionale parte Pelionque in meridionale limitem praebentes. Etiam insunt Pharsalia, ubi notissima pugna inter Caesarem Pompeiumque, Phtiaque, Achilleis patria. Paucae urbes inveniri possunt.
Epirus significat “continens”, dividiturque secundum θνη tria. Insunt flumina Aequerontis Cocitusque, quae etiam in inferno invenimus. Dodona, ubi sanctuarium, urbs notssima illius regionis est.

Plura enim addam mox his de rebus.

de arte nil faciendi

Aestas vero nos affert quotannis quasdam animi corporisque voluptates quibus res maximi momenti perficere arduum graveque videatur ilicet, tantumque cordi sit quiescere, circa tueri, sole alto meridiari. Sunt enim qui, mente obstinata ac pauca intelligentia, censent Hispanicos, quorum ego ipse, natura ad has res tendere et hibernalibus diebus, quam sententiam ego valde improbo rem tenens. Memini nuperrime legisse colloquium cum cientifica catalana in MIT versata quae asseverabat difficile fuisse persuadere conlegas americanos suos ne hispanici semper otiosi, meridiantes bibentesque essent. Etiam repello sententiam vel visionem communem qua catalani probissimi et laboriosissimi hispanicorum sint. Sed, ut omnia loco suo imponam, tempus inest omnibus quae necesse sunt, etiam quiescere. De meridiando Celsi pauca referam:
longis diebus meridiari potius ante cibum; si minus, post eum.

Dormire ac edere magnam partem morum salutabilium puto, quos autem medicina occidentalis, nescio qua de causa, minime curat. Diaeta enim aegris minime datur persaepe; arabici autem, quandocumque aegrotantes, semper ferias diaetamque sibi imponunt. Bene etenim edendo multa curantur sponte, plerumque tropicales morbi.
Sane edere, cotidie meridiari, alios otiosos non putare. Sunt quidem alii mores quorum exercitatione valde reponitur et animus et corpus. Arabica lingua extat verbum kaif quo designare possunt artem quiescendi nihilumque faciendi. Credo enim nimis pectore nos servare Horatium:
carpe diem, quam minimum credula postero.

Quid si diem non carpimus? Bona accipere etiam licet nihil faciendo. Tempus non fugit, mors contemnenda, peractum mutare non licet, futura iam advenient. Kaif enim constat infundibulum e fumando, caffeum saccharatum e sorbendo, nihil in mente ex habendo. Forsitan hac via dum reddidimus plura maximi momenti iterum efficiamus.

sententiae de latinitate graecitateque in noctibus arabicis


Persaepe illi qui in classicis litteris versantur non solum ignorantes, tamen etiam improbantes mihi videntur omnia quae ad classicos ipsos non attineant. Si ad hanc rem addidimus quod multi qui litteras semiticas callent origines illarum aliasque gentes non curant, facillime invenimus quoddam foramen studendo relationes has inter gentes; immo ego appellare malo puteum, non foramen, nam vir audens, usu patientiae multaque conferendo, plurima maximi momenti invenire potest. Utinam ego etiam arabicam linguam callerem luculente, ne tanta meos ante oculos clam latentiaque transirent!
Omnia enim, ut ita incipiam lectores monens, e traditione quadam advenientia quocumque vis, omnino mutantur, partim amittuntur, in rem aptiorem tandem transformantur, quo facilius digestu fiat accipientibus. Graeci solebant litteras suas implere elementis dramaticis: et mythi et opera litteraria sic agebantur, eodem modo magnis tragoediis, ut ita dicam, in quibus usque in promptu erat hic mos agendi, haec vis verborum. Quidquid Graecus dicere vult, altis cum verbis dicit; iam forsitan vobis constet sententia notissima, quod latine dicitur altius esse videtur. Sic similiter cum Graecis res accidit.
Orientalibus vero maxime cordi sunt verba iocosa, explicita, rimae ac lepores. Sic nota est historia illius Ricardi Francis Burton, consulis britannici qui excellentissime versabatur in linguis orientalibus: cum miserrimus puer illi peteret baqshish (pecunia), ille responsit mafish (non habeo). Puer decessit e via miserior, sed laetus leporis causa.
Hoc enim accepto, in promptu esse credo auctores magis placituros arabicis gentibus fore comediographos aliosque auctores iocosos -etiamsi hi altis verbis uterentur. Exempli gratia, comoediae duae plautianae, quas adaptationes putamus fuisse Menandri, iam loquuntur de amore attingendo per dolos, quibus duae sorores valde similes commutari possunt. Hoc extat in Arabicis Noctibus cum historia de Qamar az-Zaman.
Immo etiam inveniri possunt Arabicis in Noctibus tragoediae, quae nobis recordentur fatis semper esse subiectos. Sic enim Ovidius ipse exponit pauca de amore inter duos iuvenes a leone frustrato, quem comedisse putat iuvenis amatam suam. Etiam hoc leitmotiv extat in fabula de amantibus ex Udrita. Attamen, nisi fallor, credo in Arabicis Noctibus fabulam feliciter concludere.
Sunt etiam aliae concordantiae mea sententia visendae. Exempli gratia, mos inferendi carmina in narrationem, quo iam Plato usus est. Si arabici solent inferre carmina ex Alcorano, libro iis sacro, religio tamen Graeca, cum libro careat, praecipue versat in Homerum Hesiodumque, quasi sacros.
Etiam visendum exisitimo morem fabulas sub fabulas enarrandi. Hic enim mos mihi valde videtur similis illi Homerico Hesiodicoque, quem notissimi studiosi Graecitatis iam notaverunt (E. Havelock): hic mos litteras componendi pendet ex visione orale mundi, pertinetque ad gentes scriptura carentes. Vocari potest visio associativa, quae monstrat has fabulas in initio enarrari viva voce.
Spero tandem plura addere posse ad has quaestiones.

vulpes ranaeque


Vulpes erat quaedam quae amore tantum adducta in Studiis Vulpeticis incepit se versari. Omnia ad vulpes referentia sibi magnopere placebant, quamobrem credidit aliquantulas exercitationes perficiendas aliosque discipulos exhortandos esse, ut antea dulciores colligeret fructus huius disciplinae. Natura valde garrula, interrogavit ranas, quae multo meliores aetateque provectiores videbantur, utrum lingua vulpetica loqui posset, utrum efficere archivia audienda vulpetica oporteret, utrum sponte versari in Litteris Vulpeticis sibi liceret.
- Croac.
Haec omnia quae audita sunt. Illa autem vulpes nil intelligens obduravit amore tantum adducta. Sic alias vulpes cognovit quae quodam modo etiam cupientes videbantur se ipsos educare huic viae. Convenire persaepe solebant ad colendam linguam Vulpeticam, quae omnium bellissima erat auditu, etiamsi vulpes non solebant eam audire. Etiam alia vulpe adducta confecit (o vulpes intrepida!) archivia audienda linguae vulpeticae, quae toto ex orbe aliae vulpes auscultabant. Immo nulla rana.
Illi vulpi maxime cordi erant carmina ab alia notissima vulpe scripta. Aliquando audiebat voces sibi dicentes sententiam huius vulpis: astutam vapido servas in pectore vulpem. Sic illa peragebat, tacita ignotaque.
Cum vulpes valde versata erat in litteris vulpeticis, ranis displicebat illam sponte versari hac disciplina in qua ranae multo aptiores factae erant. Quandocumque vulpes aliquid proponebat dissimile viae suae, vapulabatur reditaque erat ad viam ranarum, quae una est. Illa vulpes clam incepit linguas vulpeticas alias colere motu proprio, nam sciebat ranas hoc improbare. Tamen, cum nox erat, aliquando audiebat voces sibi dicentes: astutam vapido servas in pectore vulpem. Et obdurabat.
Nulla enim rana quam vulpes cognosceret umquam locuta est lingua vulpetica. Vulpi constabant aliae ranae, longe habitantes, quae ita faciebant. Aliquando sibi interrogabat cur ranae suae hanc viam non sequerentur. Immo ranae illae tantum versabantur suis in rebus: omnia ad vulpes attinentia nullo modo curabant, etiamsi (horresco referens!) in illo tempore vulpes etiam fuerant.
Vulpes obduravit, obdurabitque. Semper cordi suo manent voces: astutam vapido servas in pectore vulpem. Unde veniant nemo scit. Sed fortasse, si tu hoc legere potuisti usque ad finem, quaedam harum vocum es.

e neolitico ad indoeuropeos


Anno 1878 Th. Poesche ille studiosus magnarum consequentiarum politicarum hypothesem instituit de originibus indoeuropeis. Lituaniam vero putabat fuisse Urheimat sive primam patriam indoeuropeorum quoniam linguam cogitatione, non re, prisciorem habebant. Illae enim gentes flaviae, oculis caeruleis, videbantur illo non mixtos esse aliis cum gentibus, quamobrem eos putabat fuisse primos indoeuropeos. Immo hanc Urheimat amovit ad Scandinaviam, ubi occupationem paleotlithicam iam notabant archaeologi, terrarum ob causam, quas putabat multo aptiores fuisse ad colendum gentemque agricolam, ut certe indoeuropea erat, oriendam. Studiosi germanici acciperunt magno cum gaudio hanc hypothesem suas ad terras patriam primam ferentem, nam germanici videntur -hoc certe scimus- advenisse e Scandinavia. Consequentiae huius sententiae terribiles fuerunt.
Hodiernis in diebus pauci credunt Urheimat indoeuropea inesse Europae. Theoria magis apta mea sententia est illa a M. Gimbutas, quae sustinet indoeuropeos incolavisse in Ucraina. Eos colonos vocavit kurganes. Vero Childe aliquas notiones statuit maximi momenti: illi indoeuropei usque pecuari fuerant, aliquando tantum agricolae; non nomadae, sed sedentarii. Loci ubi institui posset patria prima, id est proper Danubium flumen, et agricolae et pacifici erant. Etiam colebant deam terrarum. Immo indoeuropei bellicosi, colentesque deos mares videbantur.
Hoc enim valde simile erat gentibus priscis Ucrainae. Illi kurganes incolabant has terras millenio V ingressique sunt quocumque potuerunt tres in undas, ut ita dicam. Prima unda anno 4200 constat in Balcanes intravisse. Altera vero anno 3500 in Anatoliam, paulo post in Europam. In 3000 intraverunt in maria Egea Adriaticaque.
Kurganes seminomadas fuisse putamus. Arces instituebant oppidaque, etiamsi equites apitssimi erant, sicut illi scythi sakasque, quorum postea mentiones habemus. Hanc ob rem credimus etiam fuisse pedemptim migrationulae, non solum undae, quas archaeologia scientia invenire potest. Praecipue pecus habebant, non terras cultu, etiam vocabula multa ad animalia arboresque nominandos, quae omnia inveniri possunt in Ucraina. Venatores fuisse plane scimus.

de gente slavica


Incipiam de nomine ipso slavo pauca exponens. "Slavus" nobis traditus est ex verbo "slavicus", qui temporibus provectis utebantur viri ad servos vocandos, nam illos Slavos meridionales -id est, illos qui Bosniam, Bulgariam, Croatiam Macedoniamque inter alias incolabant- ut servos mercabantur amovebantque in Bizantium.
Sed vera prisciorque etymologia ex Indoeuropea lingua venit, nam e radice*kleu- (audire) fit slav-, "ille de quo auditur", id est, vir magnam gloriam sustinens.
Slavi meridionales capesciti sunt ubicumque habitaverunt a gentibus alienis: sic Romania, Graecia vel Albania. Aliis in locis, sicut Hungria, ramus non indeuropea quae Fino-ubrica vocatur capescivit slavos meridionales.
Forsitan Herodotus ipse iam de iis locutus est defugientibus Persas; sed, si rem tenere volemus, prima mentio his de gentibus nobis constat cum historiographo nomine Jordanus, notissimus inter Gothicos qui iam slavos numerabat. Etiam Plinius Tacitusque eos putabant incolere propter Vistula flumen.
Illi indoeuropei studiosi valde dubitant utrum patria Slavica prima esset Bielorusia an Germania. In saeculo primo post Christum gentes Slavae apparent nostris in notitiis repulsi ad Hungriam. Occupatio enim terrarum Balcanicarum videtur incepisse cum casu imperii Atilae. Haec migrationes desinaverunt saeculo VI. His in locis, ut iam dixi, gentes Slavicae mutatae fuerunt a substrato Graeco, Rumano Albanoque.
In Europa centrale incolaverunt terras quae longe pertinebant gentibus Celticis, postea Germanicis, tandem autem adversus Francos pugnaverunt. Usque ad Hungriam venierunt, ubi mixti fuerunt cum gentibus fino-ubricis. In Bulgaria vero, ubi etiam invasores fuerunt mongolici, equites horrescentes, in slavicos mores conversi sunt.
Primi textus scripti gentium slavicorum non longe absunt a saeculo IX, ubi grosso modo omnes eadem lingua loquebantur. In saeculo XI tamen dialecti iam clariores videntur. Ad has linguas scribendas princeps Rotislav Moraviae, ut temperaret Germanicos in Occidente, adiuvari petivit imperatore Bizantii. Ille sic misit ad eum Cirilum Methodiumque, e Tessalonica advenientes, quorum discipuli alphabetum cirilicum repperierunt.
Hanc linguam saeculi IX vocamus Slavicum ecclesiasticum.

De gente Germanica


Vetustiores notitiae quas habemus Germanicis de gentibus incipiunt cum bellis adversus Marium, etiamsi fontes Graecae a viatore quodam nomine Pithias de Teutonibus iam loquuntur. Prima autem inscriptio quae nobis tradita est non longe abest a saeculo III aC, alphabeto etrusco scripta. Marius enim vicit et Teutones et Cimbrios in Aquis Sextiis, cum illi advenirent in Italiam. Postea Iulius Caesar ipse vicit Suevos (*swebaz) ab Ariovisto adductos, atque de illis dixit usque ad Danubii oras tendere. Saeculo primo limes Germanorum gentium e flumine Rin ad Elbam propulsus est, sed imperiosi Romani victi sunt in notissima pugna Teutoburgense. Omnia hac aetate quae ad Germanos attinet scripsit Tacitus, qui praesertim locutus percontatusque est de Germanis occidentalibus.
Tum Caesar asseveravit Germanos duces non habere pacis temporibus, Tacitus magnopere dissensit de hac sententia: illos finxit multo audaciores.
Quae sequitur fons a Ptolomeo geographo scripta est saeculo II post Christum: hac in aetate in Scandinavia nobis constant textus. Post duo saecula, etiam Biblia translata in linguam Gothicam.
Sed limes Romanus non multo statuit: ex ponto Euxino usque ad Atlanticum Oceanum, audaces Gothici eum ingressi sunt saeculo IV Hunorum ob causam. Tandem in Occidentem rederunt: illi qui in Hispaniam advenierunt, vocantur Visigothici; illi qui in Italiam, Ostrogothici. Saeculo enim quinto Vandali Suevique -etiam Alani, qui Germanicis miscere non oportet- transerunt flumen Rin, horruerunt Galliam et in Hispania manserunt viginti per annos.
Sed maxima unda gentium Germanicorum advenit cum casu imperii Atilae.
Illi Germani plerumque versabantur rebus in agricolis; terrae quas colerunt et umidae et pluviosae erant, pecus praesertim erat bovinum, et locum vivendi suum quaeque stippe indicabat. Hic modus vivendi probabiliter incepit cum Europam centralem incolabant, nam locus unde videntur habitavisse -id est, Scandinavia- minime aptus est ad aliquid colendum nisi pauca tritica. Numquam pecunia usi sunt.