Cum examina iam appropinquentur curso
modo incepto mos latine scribendi ad hanc paginam redditur. Pauca enim vobis
exponam de disciplinis mihi peragendis hoc anno, speroque hoc ipsum me
adiuvaturum magis magisque quo res luculente calleam.
Initium mihi operis res
geographicae Graeciae erunt. E septentrionale loco usque ad meridionalem, Graecia
dividi potest in partes Macedoniae, Graeciae continentalis, insulasque.
Murex in Laconia |
Macedoniae incolantes apparent
saeculo in octavo secundum fontes. Reges illorum philohelenes fuerunt
plerumque. Limitem suum tendebant e Graecia septentrionale usque ad Pangeum
Bulgariamque meridionalem. Et flumina et frumenti agricultura et equorum pecus
insunt; Graecia vero languebat has res carens. Illius pars meridionalis
notissima est, ubi et mons Olimpus et Pidna locari possunt –illic enim facta
est pugna adversus Philippum V. Aegae est prisca capitalis huius regionis antea
quam moveretur ad Pellam. Orientale in parte extat Thessalonica, nominata longe
filiae Philippi II e nomine. Sunt iudaei sephardites Viaque Egnatia. Comercium
notissimum habebat quod et Ottomani probaverunt. Una cum Thracia habebat et
aurum et argentum; alii minerales inveniri possunt in Attica (pentelicus), in
Paro (paros), in Euboea (viride marmor), in Delo (granitum). Laconiae maribus
extat purpura in muricibus. Spongia plerumque insunt Hellesponto, sicut sal
multorum generum.
Peninsula autem Calcidica nota
nobis est civitates ob suas, quae Calcis atque Eretria sunt. Nomina eorum
praebita ob conditores suos, qui hanc regionem intraverunt aurum argentumque
quaerentes. Olynthus etiam maximi momenti fuit ob pacis tractatum cum Athena
adversus Philippum; illic locata est Koinon Calcidicum. Olynthus persuasa fuit
a Demosthenes oratore ut cum Athena sociaretur. In peninsula Calcidica extat
mons Atos, nobis traditus per mythos bellaque adversum Persas.
Thracia enim, frigida regio,
secum habet Boream deum. Thucydides uxorem duxit Thraciam adeptusque est terras
in regione argentaria. Prope inest insula Thassos ubi Arquilocus poeta pugnavit
stipendio aductus.Etiam in Thracia constat Abdera, ubi Democritus Protagorasque
habitaverunt. Angustum Hellesponticum inter Europam Asiamque, locum Troiae,
multa bella induxit. Mare enim Thracium appellatur Propontidum, quia est ante
Pontum Euxinum.
In Graecia continentale primum
inest Thessalia. Plana fluminibusque plena, idonea terra videbatur antiquis ad
pecora equosque habendos, separataque ob montes circumdantes. Inest flumen
Peneum, pater Daphnae, multis cum afluentibus minoribusque fluminibus. Larissa
forsitan notissima sit urbs illius; ea transita geographia mutatur. Sunt enim
Cynoscpehalae, Ossa Pelionque montes; Olimpus in septentrionale parte Pelionque
in meridionale limitem praebentes. Etiam insunt Pharsalia, ubi notissima pugna
inter Caesarem Pompeiumque, Phtiaque, Achilleis patria. Paucae urbes inveniri
possunt.
Epirus significat “continens”,
dividiturque secundum ἔθνη tria. Insunt
flumina Aequerontis Cocitusque, quae etiam in inferno invenimus. Dodona, ubi
sanctuarium, urbs notssima illius regionis est.
Plura enim addam mox his de
rebus.
0 comentarios:
Publicar un comentario