Rem valde tenentes quasi
cotidie omnes Latinitatis colentes querimur de studiis hodiernis e
quibus paene expulsi sumus. Pauci de Latinitate curant, curantesque
plerumque omittuntur, ni deridentur. Ceteri nimis cum complicitate
conspiciunt quomodo studia nostra paulatim deponentur in tenebras,
unde resurgi non licebit iterum... Ubi erimus? Quos convocabimus?
Gloria litterarum peracta oblitaque, forsitan alium in locum sit
mutandum. Has res manibus habeo ac nescio quid faciendum futuro.
Maxume placent etiam litterae hodiernae, quas cum Latinitatem teneam
alio modo examinare possum. Shakespeare exempli gratia his in diebus
perlego omnia adipiscens. Res visendas adnotavi quas hic vobiscum
conscribo de opere Macbeth.
Auctori nostro magnopere
placent descriptiones naturales quibus facta gestaeque hominum
praevideri possunt – instrumentum quo etiam classici auctores uti
solebant. In Acto altero huius operis, regis Duncan mors
praenuntiatur per monstra, sicut tronita vel luna horrescens. Lennox,
persona operis, dicit:
The night has been unruly: where we lay,Our chimneys were blown down: and, as they say,Lamentings heard i' the air...
Cf. Vergilius, Georgicae, I, v. 476:
Vox quoque per lucos vulgo exaudita silentis...
New hatch'd to the woeful time: the obscure bird
Clamour'd the live-long night;
Cf. Vergilius, Georgicae, I, 470:
Importunaeque volucres
signa dabant.
some say the earth
Was feverous, and did shake.
Cf. Vergilius, Georgicae I, 475:
insolitis tremuerunt motibus Alpes.
Nihil novum asseverare
auctorem nostrum Anglicum in classicis se omnino versatum. Sed
notandam existimo viam qua traditio classica fluit per colloquium
suum. Shakespeare scripsit ita clariter ut Vergilium nescientes etiam
frui opere possent. Iam auctor catalanus praeclarus, Iosephus Pla,
querebatur de Montaigne, qui etiam valde versatus Latinis in
auctoribus, opera sua implebat cum sententiis Graecis Latinisque,
lectorem turbans lecturamque. Credo enim melius esse clam inferre
sententias Latinas ut omnes legere possint opus, non modo Latinitatis
colentes.