Persaepe illi qui in classicis
litteris versantur non solum ignorantes, tamen etiam improbantes mihi
videntur omnia quae ad classicos ipsos non attineant. Si ad hanc rem
addidimus quod multi qui litteras semiticas callent origines illarum
aliasque gentes non curant, facillime invenimus quoddam foramen
studendo relationes has inter gentes; immo ego appellare malo puteum,
non foramen, nam vir audens, usu patientiae multaque conferendo,
plurima maximi momenti invenire potest. Utinam ego etiam arabicam
linguam callerem luculente, ne tanta meos ante oculos clam
latentiaque transirent!
Omnia enim, ut ita incipiam
lectores monens, e traditione quadam advenientia quocumque vis,
omnino mutantur, partim amittuntur, in rem aptiorem tandem
transformantur, quo facilius digestu fiat accipientibus. Graeci
solebant litteras suas implere elementis dramaticis: et mythi et
opera litteraria sic agebantur, eodem modo magnis tragoediis, ut ita
dicam, in quibus usque in promptu erat hic mos agendi, haec vis
verborum. Quidquid Graecus dicere vult, altis cum verbis dicit; iam
forsitan vobis constet sententia notissima, quod latine dicitur
altius esse videtur. Sic
similiter cum Graecis res accidit.
Orientalibus
vero maxime cordi sunt verba iocosa, explicita, rimae ac lepores. Sic
nota est historia illius Ricardi Francis Burton, consulis britannici
qui excellentissime versabatur in linguis orientalibus: cum
miserrimus puer illi peteret baqshish (pecunia),
ille responsit mafish
(non habeo). Puer decessit e via miserior, sed laetus leporis causa.
Hoc
enim accepto, in promptu esse credo auctores magis placituros
arabicis gentibus fore comediographos aliosque auctores iocosos
-etiamsi hi altis verbis uterentur. Exempli gratia, comoediae duae
plautianae, quas adaptationes putamus fuisse Menandri, iam loquuntur
de amore attingendo per dolos, quibus duae sorores valde similes
commutari possunt. Hoc extat in Arabicis Noctibus cum historia de Qamar
az-Zaman.
Immo
etiam inveniri possunt Arabicis in Noctibus tragoediae, quae nobis
recordentur fatis semper esse subiectos. Sic enim Ovidius ipse
exponit pauca de amore inter duos iuvenes a leone frustrato, quem
comedisse putat iuvenis amatam suam. Etiam hoc leitmotiv
extat in fabula de amantibus ex Udrita. Attamen, nisi fallor, credo
in Arabicis Noctibus fabulam feliciter concludere.
Sunt
etiam aliae concordantiae mea sententia visendae. Exempli gratia, mos
inferendi carmina in narrationem, quo iam Plato usus est. Si arabici
solent inferre carmina ex Alcorano, libro iis sacro, religio tamen
Graeca, cum libro careat, praecipue versat in Homerum Hesiodumque,
quasi sacros.
Etiam
visendum exisitimo morem fabulas sub fabulas enarrandi. Hic enim mos
mihi valde videtur similis illi Homerico Hesiodicoque, quem notissimi
studiosi Graecitatis iam notaverunt (E. Havelock): hic mos litteras
componendi pendet ex visione orale mundi, pertinetque ad gentes
scriptura carentes. Vocari potest visio associativa, quae monstrat
has fabulas in initio enarrari viva voce.
Spero
tandem plura addere posse ad has quaestiones.
2 comentarios:
Pluras concordiae exempla invenies his in commentariolis: Gustavi Grunebaumii Elementa formalia et Graeca in Noctibus Arabis et Christinae TuczaiaeLocorum Communium in Noctibus Arabis et in litteris tam antiquis quam medio (ut dicitur) aevo scriptis collatio.
Gratias tibi ago, care amice, hos ob commentariolos, quos avidus perlegam exprimamque mox!
Publicar un comentario