Incipiam de nomine ipso
slavo pauca exponens. "Slavus" nobis traditus est ex verbo
"slavicus", qui temporibus provectis utebantur viri ad
servos vocandos, nam illos Slavos meridionales -id est, illos qui
Bosniam, Bulgariam, Croatiam Macedoniamque inter alias incolabant- ut
servos mercabantur amovebantque in Bizantium.
Sed vera prisciorque
etymologia ex Indoeuropea lingua venit, nam e radice*kleu-
(audire) fit slav-,
"ille de quo auditur", id est, vir magnam gloriam
sustinens.
Slavi
meridionales capesciti sunt ubicumque habitaverunt a gentibus
alienis: sic Romania, Graecia vel Albania. Aliis in locis, sicut
Hungria, ramus non indeuropea quae Fino-ubrica vocatur capescivit
slavos meridionales.
Forsitan Herodotus ipse
iam de iis locutus est defugientibus Persas; sed, si rem tenere
volemus, prima mentio his de gentibus nobis constat cum
historiographo nomine Jordanus, notissimus inter Gothicos qui iam
slavos numerabat. Etiam Plinius Tacitusque eos putabant incolere
propter Vistula flumen.
Illi indoeuropei studiosi
valde dubitant utrum patria Slavica prima esset Bielorusia an
Germania. In saeculo primo post Christum gentes Slavae apparent
nostris in notitiis repulsi ad Hungriam. Occupatio enim terrarum
Balcanicarum videtur incepisse cum casu imperii Atilae. Haec
migrationes desinaverunt saeculo VI. His in locis, ut iam dixi,
gentes Slavicae mutatae fuerunt a substrato Graeco, Rumano Albanoque.
In Europa centrale
incolaverunt terras quae longe pertinebant gentibus Celticis, postea
Germanicis, tandem autem adversus Francos pugnaverunt. Usque ad Hungriam venierunt, ubi mixti fuerunt cum gentibus fino-ubricis. In Bulgaria vero, ubi etiam invasores fuerunt mongolici, equites horrescentes, in slavicos mores conversi sunt.
Primi textus scripti gentium slavicorum non longe absunt a saeculo IX, ubi grosso modo omnes eadem lingua loquebantur. In saeculo XI tamen dialecti iam clariores videntur. Ad has linguas scribendas princeps Rotislav Moraviae, ut temperaret Germanicos in Occidente, adiuvari petivit imperatore Bizantii. Ille sic misit ad eum Cirilum Methodiumque, e Tessalonica advenientes, quorum discipuli alphabetum cirilicum repperierunt.
Hanc linguam saeculi IX vocamus Slavicum ecclesiasticum.
2 comentarios:
Iam antea de casu nominis huius gentis aliquid audivi, sed nescio quando Slavi per Europam servivissent nec ex quo tempore linguae vernaculae vocabulo "esclavo" sive "esclau" pro servo uti coeperant.
Ego quidem has res bene non calleo, sed secundum Villar, cuius librum perlego his diebus, videtur vocabulum σκλάβος e saeculo VI post Christum exstare. Immo nescio tempus per quot Slavi servi manserunt...
Publicar un comentario