Anno
1878 Th. Poesche ille studiosus magnarum consequentiarum politicarum
hypothesem instituit de originibus indoeuropeis. Lituaniam vero
putabat fuisse Urheimat sive primam patriam indoeuropeorum quoniam
linguam cogitatione, non re, prisciorem habebant. Illae enim gentes
flaviae, oculis caeruleis, videbantur illo non mixtos esse aliis cum
gentibus, quamobrem eos putabat fuisse primos indoeuropeos. Immo hanc
Urheimat amovit ad Scandinaviam, ubi occupationem paleotlithicam iam
notabant archaeologi, terrarum ob causam, quas putabat multo aptiores
fuisse ad colendum gentemque agricolam, ut certe indoeuropea erat,
oriendam. Studiosi germanici acciperunt magno cum gaudio hanc
hypothesem suas ad terras patriam primam ferentem, nam germanici
videntur -hoc certe scimus- advenisse e Scandinavia. Consequentiae
huius sententiae terribiles fuerunt.
Hodiernis
in diebus pauci credunt Urheimat indoeuropea inesse Europae. Theoria
magis apta mea sententia est illa a M. Gimbutas, quae sustinet
indoeuropeos incolavisse in Ucraina. Eos colonos vocavit kurganes.
Vero Childe aliquas notiones statuit maximi momenti: illi indoeuropei
usque pecuari fuerant, aliquando tantum agricolae; non nomadae, sed
sedentarii. Loci ubi institui posset patria prima, id est proper
Danubium flumen, et agricolae et pacifici erant. Etiam colebant deam
terrarum. Immo indoeuropei bellicosi, colentesque deos mares
videbantur.
Hoc
enim valde simile erat gentibus priscis Ucrainae. Illi kurganes
incolabant has terras millenio V ingressique sunt quocumque potuerunt
tres in undas, ut ita dicam. Prima unda anno 4200 constat in Balcanes
intravisse. Altera vero anno 3500 in Anatoliam, paulo post in
Europam. In 3000 intraverunt in maria Egea Adriaticaque.
Kurganes
seminomadas fuisse putamus. Arces instituebant
oppidaque, etiamsi equites apitssimi erant, sicut illi scythi
sakasque, quorum postea mentiones habemus. Hanc ob rem credimus etiam
fuisse pedemptim migrationulae, non solum undae, quas archaeologia
scientia invenire potest. Praecipue pecus habebant, non terras cultu,
etiam vocabula multa ad animalia arboresque nominandos, quae omnia
inveniri possunt in Ucraina. Venatores fuisse plane scimus.
2 comentarios:
Homines semper videntur in praeteriti temporis umbris invenire auctores antiquissimos qui sibi placeant et suas rationes confirment: Germani olim in quodam Urheimat posuisse indogermanische Völker cuius exemplo sua ipsius bella approbarentur; Maria autem Gimbutas, quae notissime in bipennis signo potius papilionem invenit, voluit matres et pacis fautores opponere bellicosis viris, quod est locus communis tritissimus: sic et Romani dictitabant se esse Troianis stirpibus ortos, Graeci suos patres et conditores urbium esse deis natos; eiusdem farinae etiam est Platonis γενναῖον ψεῦδος, nec longe abest Gallorum bon sauvage, si eum in aurea et indocta aetate (ut Stoicorum) habitasse effingimus. Ubi certa indicia sunt tenuia, ibi invenimus fabulas quarum ope nostra hodierna argumenta et consilia ornemus quadam patria auctoritate: et quo magis aut religionis doctrina aut firma antiquarum rerum scientia fretae hae fabulae videntur, eo magis credibilia videntur: et omnis homnium scientia in usum quodammodo venit oratorum.
Rectissime dixisti, care amice. Mihi semper placuit verbum anglicum, quo uti numquam possum (vae mihi!), "Bias", quod monstrat hunc animum ad historiam pervertendam.
Publicar un comentario