Vulpes
erat quaedam quae amore tantum adducta in Studiis Vulpeticis incepit
se versari. Omnia ad vulpes referentia sibi magnopere placebant,
quamobrem credidit aliquantulas exercitationes perficiendas aliosque
discipulos exhortandos esse, ut antea dulciores colligeret fructus
huius disciplinae. Natura valde garrula, interrogavit ranas, quae
multo meliores aetateque provectiores videbantur, utrum lingua
vulpetica loqui posset, utrum efficere archivia audienda vulpetica
oporteret, utrum sponte versari in Litteris Vulpeticis sibi liceret.
-
Croac.
Haec
omnia quae audita sunt. Illa autem vulpes nil intelligens obduravit
amore tantum adducta. Sic alias vulpes cognovit quae quodam modo
etiam cupientes videbantur se ipsos educare huic viae. Convenire
persaepe solebant ad colendam linguam Vulpeticam, quae omnium
bellissima erat auditu, etiamsi vulpes non solebant eam audire. Etiam
alia vulpe adducta confecit (o vulpes intrepida!) archivia audienda
linguae vulpeticae, quae toto ex orbe aliae vulpes auscultabant. Immo
nulla rana.
Illi
vulpi maxime cordi erant carmina ab alia notissima vulpe scripta.
Aliquando audiebat voces sibi dicentes sententiam huius vulpis:
astutam vapido servas in pectore vulpem. Sic
illa peragebat, tacita ignotaque.
Cum
vulpes valde versata erat in litteris vulpeticis, ranis displicebat
illam sponte versari hac disciplina in qua ranae multo aptiores
factae erant. Quandocumque vulpes aliquid proponebat dissimile viae
suae, vapulabatur reditaque erat ad viam ranarum, quae una est. Illa
vulpes clam incepit linguas vulpeticas alias colere motu proprio, nam
sciebat ranas hoc improbare. Tamen, cum nox erat, aliquando audiebat
voces sibi dicentes: astutam vapido servas in pectore vulpem. Et
obdurabat.
Nulla enim rana quam vulpes
cognosceret umquam locuta est lingua vulpetica. Vulpi constabant
aliae ranae, longe habitantes, quae ita faciebant. Aliquando sibi
interrogabat cur ranae suae hanc viam non sequerentur. Immo ranae
illae tantum versabantur suis in rebus: omnia ad vulpes attinentia
nullo modo curabant, etiamsi (horresco referens!) in illo tempore
vulpes etiam fuerant.
Vulpes
obduravit, obdurabitque. Semper cordi suo manent voces: astutam
vapido servas in pectore vulpem. Unde
veniant nemo scit. Sed fortasse, si tu hoc legere potuisti usque ad
finem, quaedam harum vocum es.
2 comentarios:
Via vulpum perge!
Faciam :)
Publicar un comentario