de immersione



Historia, quae non longe a scientia philologica abest, recte exstruenda, ut opinor, multa cum labore. Haec enim asseveratio commutari possit cum aliis omnibus disciplinis academicis, forsitan censeas, o intrepide lector, sed ego aliquid valde dissimile in mente habeo hoc dicens. Omnes enim scientiae inquirendo accipiuntur, sed, ut bene teneas quoddam tempus actum, oportet te ipsum immergere in eodem. Lingua quamprimum studenda; cultura moresque deinde; philosophia notionesque ipsius postremo, ne falleas quaestiones sensu carentes interrogando. Totum illius mundum in manu sustinere tua necesse est ni partim omittatur aliquid quod mox maximi momenti fore possit.
Exemplum vobis do ne altis in tenebris mea verba maneant. Quaedam disciplina quam amore adductus peregi olim fuit Homerica poesis. Quaestiones plane adhuc respondendae exstant: quis scripsit Odysseam? quo tempore? Facile enim interrogare, arduum autem oculos apperire ut haec apparent quaestiones parvulae. Exponam: orales culturae carent auctoribus, multique opera componunt subito, uiua uoce, eodem modo ut nos loquimur cotidie. Versio Odysseae quae nobis tradita est quaedam fuit illarum: in illo tempore plane scimus multas alias fuisse. Quae vera siue bona est? Hoc minime refert. Oporteret omnes examinare sicut unam, nam omnes sunt Odyssea.
Historia ac philologia magis exstruuntur inquirendo quam respondendo. Sed, ut bene interroges, primum te ipsum immergere debuisti. Ob hanc rem multi malunt apprehendere institutiones, societates, mores, etc. cuiusdam temporis cum ipsis verbis quibus usi sunt homines eiusdem. Verba sicut ἀρετή, ὕβρις, δημιουργός, etc. aptiora mihi videntur exponendi quam transferendi in aliam linguam. Hoc scilicet, modo si velimus tempora acta inspicere sicut fuerant, minime per perspicilla nostra hodierna. Iam Leopold von Ranke nobis monuit: historia studenda est per se, non secundum nos.  

de contemnendis linguis



Persaepe quidem, atque bene scio omnes qui hoc intellegistis mecum consentietis, profani nobis ipsis interrogant qua de causa oporteret linguis mortuis studere. Nolim plura addere ad rationes de linguis classicis apprehendendis, quas spero iam vobis sat notas esse. Confiteor autem mihi faciliores esse discendi illas linguas mortuas uiuis. Qua re nescio, sed ita fit. Quamprimum autem dicendum est viam mortuorum me non sequi. Id est, linguas et Latinam et Graecam usque tempto natura discere.
Aliquid simile accidit mihi cum inceperim linguam Sanskritam colere motu proprio, quae, iam lectores moneo auidosque hanc viam persequendi, difficillima mihi videtur omnium quibus me tinxi. Usus sum methodo uiuo mihi praebito quodam cum libro. Ille libellus mihi valde similis videtur Athénaze siue LLPSI. Attamen consecutiones hoc libro utendi non tam bonae sunt, hoc subito discipulus notat, propter ipsam difficultatem iacentem hac lingua. Tamen asseverare possum illas consecutiones longe abesse ab aliis nactis cum methodo contra naturam. Etiamsi arduum, modo uiuo versari in Sanskrita lingua semper meliora proserit.
Mortuas uiuentes studendas, ut opinor. Fateor enim non tam felix euenisse dum studebam lingua Graeca hodierna. Haec scilicet nobis praebita uiua, multis cum loquentibus multis in locis. Eam puto multo faciliorem linguis mortuis, cum nobis liceat uiua uoce audire garrireque aliis cum loquentibus natalibus.
Sed, si proferre deberem primam an alteram discendo, sine dubio illam Sanskritam anteponerem. Credo multo iocosius esse lingua mortua loqui et scribere quam uiua, ubi multi natura te excellere possunt, ullo cum studio. Tandem, linguae mortuae aptiores videntur ad motu proprio studendum pedetemptim.
Credo enim hoc studium sponte ipsius fructus dulciores praebere discipulo quam classibus adire. Hoc autem e quique pendet.

de methodo iocoso

Cum puer essem, adhuc memini, mathematica scientia numquam mihi libuit prospicienti censentique in rebus humanisticis multo aptiorem me esse factum. Attamen, quia tempus omnia curat, curiositate labente metuque permotus magis magisque in iis incepi versari, modo ne ignorans evenirem. Praesertim hic nuper inventus amor in me creuit cum indagaturum me proposui esse in litteris, nam etsi materia longe abest a naturalibus scientiis, forma autem modusque operandi valde pendet ex illis. Quod si bonum an malum esset, ego hic non exponam. Sed, nisi nimis inusuale auribus fiat, plerumque malo viam scientificam indagandi quam humanisticam... si haec altera extet, cum plurimi sine methodo ullo scribant, confidentes omnia ipsis viribus manifestatura.
Paul Erdos
Multa ubicumque quaeras invenies de methodo. Hic autem aliquantum garrire mihi propositum est de methodo personale, de διάνοια, ut verbo Graeco utar.
Richard Feynman, Nobel praemio laureatus anno 1965 physicae scientiae, solebat dicere discere cupientibus: Primum te ipsum non fallas, quippe qui facillimus est fallendi. Aliquando, cum aliquid repperiendum quandam ob indagationem, perspicilla sibi homo gerit se ipso invito quibus omnia quodam colore videt. Si quaero, exempli gratia, omnes sententias Ciceronis de amore tractantes, videbo plurimas quam extant vero, nam facultas mea intelligendi perturbata fuit me nolente.
Sinceritas coram ipso. Et forsitan potius interrogare quam respondere opus sit. Paul Erdos, notissimus hungarus mathematicus, dicitur habuisse omium optimam facultatem interrogandi non modo quod oporteret, sed etiam ubi oporteret, modo oporteret, hominibusque oportunis. Hic enim praeclarus vir solebat quoddam iocum enarrare ut scientia sua iucundiora videretur. Deum appellabat supremum fascistam, quia moderator erat in ludo naturae omnia abscondens neque patefaci sinens. Cum aliquid scientificus eripiendo prosperabat, vir scientificus sibi accipiebat punctum. Ludere potius quam severa facie inspicere omnia, ut opinor.