vulpes ranaeque


Vulpes erat quaedam quae amore tantum adducta in Studiis Vulpeticis incepit se versari. Omnia ad vulpes referentia sibi magnopere placebant, quamobrem credidit aliquantulas exercitationes perficiendas aliosque discipulos exhortandos esse, ut antea dulciores colligeret fructus huius disciplinae. Natura valde garrula, interrogavit ranas, quae multo meliores aetateque provectiores videbantur, utrum lingua vulpetica loqui posset, utrum efficere archivia audienda vulpetica oporteret, utrum sponte versari in Litteris Vulpeticis sibi liceret.
- Croac.
Haec omnia quae audita sunt. Illa autem vulpes nil intelligens obduravit amore tantum adducta. Sic alias vulpes cognovit quae quodam modo etiam cupientes videbantur se ipsos educare huic viae. Convenire persaepe solebant ad colendam linguam Vulpeticam, quae omnium bellissima erat auditu, etiamsi vulpes non solebant eam audire. Etiam alia vulpe adducta confecit (o vulpes intrepida!) archivia audienda linguae vulpeticae, quae toto ex orbe aliae vulpes auscultabant. Immo nulla rana.
Illi vulpi maxime cordi erant carmina ab alia notissima vulpe scripta. Aliquando audiebat voces sibi dicentes sententiam huius vulpis: astutam vapido servas in pectore vulpem. Sic illa peragebat, tacita ignotaque.
Cum vulpes valde versata erat in litteris vulpeticis, ranis displicebat illam sponte versari hac disciplina in qua ranae multo aptiores factae erant. Quandocumque vulpes aliquid proponebat dissimile viae suae, vapulabatur reditaque erat ad viam ranarum, quae una est. Illa vulpes clam incepit linguas vulpeticas alias colere motu proprio, nam sciebat ranas hoc improbare. Tamen, cum nox erat, aliquando audiebat voces sibi dicentes: astutam vapido servas in pectore vulpem. Et obdurabat.
Nulla enim rana quam vulpes cognosceret umquam locuta est lingua vulpetica. Vulpi constabant aliae ranae, longe habitantes, quae ita faciebant. Aliquando sibi interrogabat cur ranae suae hanc viam non sequerentur. Immo ranae illae tantum versabantur suis in rebus: omnia ad vulpes attinentia nullo modo curabant, etiamsi (horresco referens!) in illo tempore vulpes etiam fuerant.
Vulpes obduravit, obdurabitque. Semper cordi suo manent voces: astutam vapido servas in pectore vulpem. Unde veniant nemo scit. Sed fortasse, si tu hoc legere potuisti usque ad finem, quaedam harum vocum es.

2 comentarios:

Raül Segarra dijo...

Via vulpum perge!

Iacomus dijo...

Faciam :)

Publicar un comentario