Historia,
quae non longe a scientia philologica abest, recte exstruenda, ut opinor, multa
cum labore. Haec enim asseveratio commutari possit cum aliis omnibus
disciplinis academicis, forsitan censeas, o intrepide lector, sed ego aliquid
valde dissimile in mente habeo hoc dicens. Omnes enim scientiae inquirendo
accipiuntur, sed, ut bene teneas quoddam tempus actum, oportet te ipsum immergere
in eodem. Lingua quamprimum studenda; cultura moresque deinde; philosophia
notionesque ipsius postremo, ne falleas quaestiones sensu carentes
interrogando. Totum illius mundum in manu sustinere tua necesse est ni partim
omittatur aliquid quod mox maximi momenti fore possit.
Exemplum
vobis do ne altis in tenebris mea verba maneant. Quaedam disciplina quam amore
adductus peregi olim fuit Homerica poesis. Quaestiones plane adhuc respondendae
exstant: quis scripsit Odysseam? quo tempore? Facile enim interrogare, arduum
autem oculos apperire ut haec apparent quaestiones parvulae. Exponam: orales
culturae carent auctoribus, multique opera componunt subito, uiua uoce, eodem
modo ut nos loquimur cotidie. Versio Odysseae quae nobis tradita est quaedam
fuit illarum: in illo tempore plane scimus multas alias fuisse. Quae vera siue
bona est? Hoc minime refert. Oporteret omnes examinare sicut unam, nam omnes
sunt Odyssea.
Historia
ac philologia magis exstruuntur inquirendo quam respondendo. Sed, ut bene
interroges, primum te ipsum immergere debuisti. Ob hanc rem multi malunt
apprehendere institutiones, societates, mores, etc. cuiusdam temporis cum ipsis
verbis quibus usi sunt homines eiusdem. Verba sicut ἀρετή, ὕβρις, δημιουργός, etc. aptiora mihi
videntur exponendi quam transferendi in aliam linguam. Hoc scilicet, modo si
velimus tempora acta inspicere sicut fuerant, minime per perspicilla nostra
hodierna. Iam Leopold von Ranke nobis monuit: historia studenda est per se, non
secundum nos.
1 comentarios:
In historiae disciplina censeo opus esse aliquem qui extra facta uideat et disponat eadem facta. Fortasse hoc sit difficultas scientiae eiusdem, nam in omni scientiae disciplina oportet aliquem aliquid interpretantem, atque immersionem tuam, Iacome, aliquid diuersum scientiae esse arbitror; diuersum dixi, nec peius nec melius.
Publicar un comentario