classici hodiernique

Rem valde tenentes quasi cotidie omnes Latinitatis colentes querimur de studiis hodiernis e quibus paene expulsi sumus. Pauci de Latinitate curant, curantesque plerumque omittuntur, ni deridentur. Ceteri nimis cum complicitate conspiciunt quomodo studia nostra paulatim deponentur in tenebras, unde resurgi non licebit iterum... Ubi erimus? Quos convocabimus? Gloria litterarum peracta oblitaque, forsitan alium in locum sit mutandum. Has res manibus habeo ac nescio quid faciendum futuro. Maxume placent etiam litterae hodiernae, quas cum Latinitatem teneam alio modo examinare possum. Shakespeare exempli gratia his in diebus perlego omnia adipiscens. Res visendas adnotavi quas hic vobiscum conscribo de opere Macbeth.
Auctori nostro magnopere placent descriptiones naturales quibus facta gestaeque hominum praevideri possunt – instrumentum quo etiam classici auctores uti solebant. In Acto altero huius operis, regis Duncan mors praenuntiatur per monstra, sicut tronita vel luna horrescens. Lennox, persona operis, dicit:

The night has been unruly: where we lay,
Our chimneys were blown down: and, as they say,
Lamentings heard i' the air...

Cf. Vergilius, Georgicae, I, v. 476:

Vox quoque per lucos vulgo exaudita silentis...

New hatch'd to the woeful time: the obscure bird
Clamour'd the live-long night;

Cf. Vergilius, Georgicae, I, 470:

Importunaeque volucres
signa dabant.

some say the earth
Was feverous, and did shake.

Cf. Vergilius, Georgicae I, 475:

insolitis tremuerunt motibus Alpes.

Nihil novum asseverare auctorem nostrum Anglicum in classicis se omnino versatum. Sed notandam existimo viam qua traditio classica fluit per colloquium suum. Shakespeare scripsit ita clariter ut Vergilium nescientes etiam frui opere possent. Iam auctor catalanus praeclarus, Iosephus Pla, querebatur de Montaigne, qui etiam valde versatus Latinis in auctoribus, opera sua implebat cum sententiis Graecis Latinisque, lectorem turbans lecturamque. Credo enim melius esse clam inferre sententias Latinas ut omnes legere possint opus, non modo Latinitatis colentes.

0 comentarios:

Publicar un comentario en la entrada